

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 2: Versus 17
Numeravit igitur,etc. Fuerunt operarii domus Domini de filiis Israel, etc.[RAB.]usque ad Ecclesiam Christi recte vivendo et docendo construunt.Tria millia et sexcenti.In Paralipomenon pro tribus millibus trecentis praepositis, qui in Regum numerantur, tria millia sexcenti scribuntur pro perfectione sublimium virorum. In senario enim Deus mundi ornatum complevit: et quia sancta Scriptura fidem Trinitatis docet et opera justitiae, recte tria millia sexcenti perhibentur fuisse.